monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 15
'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato;' quodque sequimur: 'circumdata varietate', excepta Editione Vulgata, nullus interpretum transtulit. In Hebraico, 'Stetit coniux in dextra tua in diademate aureo.' Ubi nos coniugem vertimus, ibi apud Hebraeos legitur SEGAL. Pro quo Aquila σύγκοιτον, id est, concubinam: Symmachus et Quinta Editio παλλακὴν, id est, pellicem, Septuaginta, Theodotion, et Sexta, reginam interpretati sunt. Deinde ubi ego posui, in diademate aureo, Symmachus transtulit, in auro primo: Aquila, Quinta et Sexta Editio, in tinctura, vel in auro Ophir. Quae filiae regum sunt, et in sponsi parantur amplexus, per myrrham et guttam et casiam et domos eburneas delectant cum, cuius thronus in saeculum saeculi est. Quae autem iam super petram Christum stabili radice fundata est Catholica Ecclesia, una columba, perfecta et proxima stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet. Stat in vestibus deauratis, de sermonibus Scripturarum ad sensum transiens, et cunctis plena virtutibus: sive ut nos transtulimus, in diademate aureo. Est enim regina, regnatque cum rege: cuius filias possumus intelligere, et in commune credentium animas, et proprie virginum choros. Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Septem quippe apud Hebraeos auri vocabula sunt. Uxorem quoque et concubinam intelligamus de cantico Salomonis, quae sine sponso suo vel marito dormire non potest.